111
Et ne hoc in loco ab ea sic uacuus disce¬
dam, cum eius nomen maxima in uenerati
one habeam, id mirandum diuinumque se¬
cretum tacitus non praeteribo, quod hi & cla¬
rissimi viri suis inscripsere codicibus.
Arbitrati equidem sunt, ne absque ratio¬
nali causo fundati, aquam ipsam essenti¬
am quintam appellari debere, cum suis in
effectibus quintae verae essentiae sic agen¬
do assimiletur quos in vigore elemento¬
rum, aut primarum qualitatum minime
producere videtur, quam rem declarantes
aiunt. Non enim ut aqua agit cum ardeat
neque ut terra cum potenter calefaciat, neque¬
aeri comparabitur, qui cito corrumpitur
& putrescit, & res occultas, cum ad eum per¬
ueniunt, alterat & putrefacit, ut in exitu
zirbi est uidere. Haec autem non facile
putrescit, sed res ipsas à putrefactione de¬
fendit. Dequo post igneam non esse sic
comprobant quoniam morbos curat ca¬
lidos & exterminat, eosque euanescere fa¬
cit, quibus inducunt in se temperamentum
obtinere humanum, velintque sic unguen¬
to