1015
LIBER IX. 429
animaduersione, ne in oculos fissura perueniat,
neque quicquam de medulla excidat, atque ita al¬
terius alterum adiungere oportet, & adglutinare,
vt oculi coincidant, & quantum possibile est se
mutuo contingant, & duo oculi quasi vnus fiat.
Inde verò validè constringere sarmenta cum pa¬
pyro oportet, & scilla integere, aut glutinosissima
terra, atque ita plantare, & interiectis diebus tribus,
aut quinque irrigare, vsque quo germen produ¬
cant. Didymus.
Vitis vt serotinas vuas proferat.
Racemos qui primum enati fuerint auferre
portet, rursus enim alij pro ipsis nascentur. Insu¬
per & plantae multam curam habeto, iterumque
racemos producet. hi verò maturi facti serotini
runt. Eos itaque racemos in vasa fictilia infernè
perforata imponito, & supernam partem diligen¬
ter contegito, ipsaque vala ad vitem alligato, quo¬
à ventis immota permaneant. Tarentinus.
Vua vt absa vinaceis generetur.
QVuam absque vinaceis quidam sic faciunt. Sar¬
menti quod plantaturi sunt tantam partem quantam
terra adobruere oportet leuiter ex aequo findunt,
& auriscalpio medullam omnem eximunt, dein¬
de papyro humida obligatum sarmentum depo¬
nunt. Praestabilius tamen fuerit, si totam sarmen¬
ti partem, quae in terram deponitur, scillae insertam
deposueris. Scilla enim tum ad nascendum, tum
ad vniendum conducit. Alij ipsas vites iam fru¬
ctiferas incidunt, & sarmenti fructiferi medullam
auriscalpio eradunt, quantum fieri possibile est,
D 5