1015
426 DE SECRETIS
eam ex alto eximentes, sarmento non fisso, velut
est indicatum, sed integro dimisso, & laseris Cy¬
renaici succum aqua dissolutum, aut ad sapae spis¬
situdinem coctum infundunt, & erecta sarmenta
ad ridicas alligant, ne videlicet succus effluere pos¬
sit. Singulis autem deinde octonis diebus succum
eundem sarmento infundunt, donec germen
mittat. Idem facies & in punica malo, ac ceraso,
siquidem & harum poma absque granis ac nucleis
nasci velis. Democritus.
De vite Theriaca, & purgatoria.
Quod ad multa conferat vitis Theriaca mani¬
festum est, & maximè ad serpentium plagas. Mo¬
dum autem quo paratur nunc dicemus. Ramuli
vitis, quem plantare volumus, inferiorem partem
findimus ad trium, aut quatuor digitorum men¬
suram, & exempta medulla, Theriacam antido¬
tum in ipsum sarmentum indimus, deinde papy¬
ro obuolutam fissam partem plantamus. Qui dil¬
gentiores circa hanc parandam haberi volunt,
tiam in radices antidotum diffundunt. Similiter
autem & purgatoriam vitem eodem modo facie¬
mus. Veratrum videlicet in fissum sarmentum sub¬
dentes. Verum nosse oportet, quòd sarmentum à
Theriaca vite ad plantandum acceptum, non ean¬
dem vim habet. Elanguescit enim transplantatum,
aut translatum & insitum, nimirum antidoto per
tempus transpirante. Quapropter conuenit anti¬
dotum oportunè radicibus illinire. Florentinus in
suis Georgicis.
Vt vitis pedunculos aut erucas non fatiat, neqg à gla¬
cie affligatur.
Vrsino adipe corticem illinito, & vitis pedun¬
culos