1015
432 DE SECRETIS
neat. Nam & sequenti anno priorem fructum red¬
det. Quidam experientia in Bithynia edocti affir¬
mant, quòd vbi suspecta fuerit pruina, conueniet
myricae quidem maximè, aut si haberi non possit,
cuiuscunque tandem ligni cinerem in vinea di¬
uentilare. Sic enim insidens oculis vitis cinis, illa¬
bentem pruinam depellit.
Aduersus rubiginem vitium.
Simul vt videris rubiginem in aere congregari
statim bouis cornu sinistrum vnà cum bubulo
stercore vrito, & fumum multum per ambitum
arui, secundum ventum facito, quo ventus omne
fumum ad rubiginem ferat. Disperget enim om¬
ne aeris vitium fumus. Apuleius tradit trium can¬
crorum vstorum cum hubulo stercore, aut paleis,
aut stercore caprino, fumum sufficienter iuuare.
Berytius.
Ad vites steriles.
Truncum scalpro, aut serra, aut quod melius
est cuneo quercino findito, & lapidem in fissuram
indito, vt partes trunci inuicem disparentur, & in
ipsum vrinam humanam veterem infundito, ad
mensuram heminarum quatuor, ita vt eam sen¬
sim omni trunco circumfundas, vt etiam radices
inde perfusae in inregrum restituantur. Deinde
inijce stercus terra mixtum. Oportet tamen eos,
qui lapidem in truncum imponunt, defodere, &
vertere ea quae sunt circa radicem. Hanc verò cu¬
ram in autumno facere oportunum est. Democr.
Ad viter syderatas.
Syderatas vites cognosces quidem ex eo, quod
folia