1015
LIBER IX. 433
folia valdè subrubra habent. Curabis autem, si te¬
rebro truncum valde perforaueris, & per foramen
quernum paxillum indideris, aut si parum de ra¬
dice abruperis, similiterque palum intruseris, &
terram circumaggesseris. Atque sic sanè vitem
curabis. Alij autem huiusmodi vites marina aqua
rigant: alij & has, & quę à quocunque instrumen¬
to percussae sunt. oleo cum bitumine cocto obli¬
nunt. Alij velut in Bithynia experimento depre¬
henderunt, quomodo syderatis sit subueniendum,
clauo nimirum truncos penetrantes. Alij vero
rinam humanam trunco, & radicibus affundunt.
Casianus.
Ad vites aegrotantes.
Aegrotantem vitem cinere sarmentitio, aut quer¬
cino cum aceto mixto ad truncum consperso, cu¬
rabis. Valde prodest & vrina hominis radicibus
affusa. Quidam verò ęgrotas vites excindunt iux¬
ta terram, deinde leuiter obruunt terra adiacente,
modico stercore ipsi admixto, & quum turiones
egerminauerint, debiles quidem extirpant, gene¬
rosos verò sumunt & rursus sequenti anno com¬
modiorem ex relictis eligentes, reliquas tollunt.
Demageron.
Ad vites lachymantes.
Vites multam lachrymam emittentes, quantam
vix credi par est, & in totum corpus vitis non di¬
stributum abijciunt. Falce igitur truncum inci¬
demus, & exulcerabimus sinu videlicet in ipso fa¬
cto. Si verò nihil profuerit hoc factum, etiam ra¬
dicum crassitudinem exsculpemus, aut aliquo mo¬
do vlcerabimus, & amurca ad medietatem cocta,