1015
LIBER IX. 431
abundaturum pollicentur. Caeterum vinum bo¬
num, & potens futurum coniectamus, si per ver¬
num tempus hymbres plures fiant. Idem futurum
indicant hymbres oborti quum erui magnitudi¬
nem vua habet, & adhuc acerba existit. At verò
quae ad ipsum vindemię tempus oboritur pluuia,
non solum aquosum, sed & deprauatum vinum
ac vappam faciet. Democritus.
DE SECRETIS RADICVM.
CAP. VI.
Rapae vt maximae fiant.
RAPAE maximę euadunt, si profunditate di¬
giti germen eruatur, inde sulcis rariores obruan¬
tur, atque terra iniecta calcabis. Cardanus.
Raphanus vt dulcescat.
Si Raphanos dulces habere cupis, semina mul¬
so, vel passarum uvarum succo, aut saccharata
qua, biduò praemacerare debes, & siccata terrae
committere. Florentinus.
Raphani vt maiores fiant.
Si raphanos maiores fieri peroptas, sublatis fo¬
lijs omnibus solo caule tenui dimisso, terra saepè
operies. Palladius.
Ad agrestes publites raphanos infestantes.
Quia ab agrestibus pulicibus infestantur plu¬
rimum raphani, ne illis noceant, remedium est,
eruum interserere. Theophrastus.
Allium vt dulcescat.
Allia dulciora fient, si in plantando oliuarum
nuclei illis commisceantur, & conserantur: aut