1015
430 DE SECRETIS
ac perfrigerata plagas illinemus. Subrectum vero
coesurae oculum foris inungemus. quod multo
melius esse experimento constat. Sotion.
Ad vites defluas, quas Rhyadas Graeci appellant.
Vites Rhyadas, quae latinis defluae siue fluxae
vocari possunt, ex folijs cognosces subalbidis &
subarefactis, sed & sarmentum latum, & instar lori
tractile, ac molle habent. Medeberis igitur cinere
aceto acerrimo subacto illinens stirpes, & irrorans,
quae in ambitu sunt trunci. Ipsae etiam vites cine¬
re liquido facto respergendae sunt. Quidam verò
marinam aquam radicibus affundunt. Alij race¬
morum summas partes auferre, & impedire stu¬
dio habent. Vocatae autem sunt Rhyades fructum
non continentes, à defluxu. Idem.
Ad vites fructum putrefacientes.
Sunt quaedam vites, quae fructum recens pro¬
ductum putrefaciunt, priusquam racemi connu¬
triantur, & maturescant. Talibus igitur medebe¬
ris portulacae folio. Alij autem polentam portu¬
lacae ammixtam trunco circumlinunt. Alij por¬
tulaca dimidiam racemi partem illinunt. Qui¬
dam cineris veteris heminas quatuor radicibus
inijciunt, aut etiam arenam. Varro.
Ad praesciendum vtrum vini vbertas & bonitas,
aut contrà prauitas futu¬
ra sit.
Acinum, hoc est vuam particularem de racemo¬
leniter per digitos detrahito. Si quidem igitur quid¬
dam exilierit, vbertatem ostendit. Quidam si mul¬
tum fermentum prouenit, etiam liquidum fructum
abunda¬