1015
442 DE SECRETIS
huiusmodi quidquam immisceat: enecat enim
virus plantam, mox stercora, & liga, & colore flo¬
rem inficiet, secum ducens nutrimentum.
Ad [sic] rosas, vel carpophylos, vario colore breui
tempore tingendes.
Sumito terrae pinguissimae quantum volue¬
ris: siccetur ad Solem probè, donec in puluerem
tenuissimum redigi queat, deinde cùm in vas
liquod posita fuerit, germen aliquod florum al¬
borum implantetur. Verùm cauendum, ne ter¬
ra alia aqua, quàm sequentibus madefiat. Itaque
si ex albis floribus, rubros efficere voles, sumito
ligni brasilij, minutim incisi, quantum sufficiat,
& coquatur in aqua, vsque ad consumptionem
tertiae, vel quartae partis, & fiat aqua rubra, qua
terra bis in die, manè scilicet & vesperi, paulatim
humectetur frigida. Hoc autem tandiu facien¬
dum, donec crescere incipiat plantula: nempe per
quindecim, aut viginti dies. Quòd si virides cu¬
pis, sumito loco brasilij, spinae ceruinae acinos
maturos: si flauos, spinae ceruinae acinos imma¬
turos: si nigros, gallas & vitriolum, & coquan¬
tur in aqua, qua terra, vt iam antea est dictum, ma¬
defiat. Cauendum autem ne sub dio noctu relin¬
quatur, propter rorem, quem facilè imbibit. Ve¬
rùm vndequaque flores non tinguntur, sed par¬
tim naturali, partim eo, quo inficiuntur, ita vt
duobus coloribus immersi videantur. Quòd si
tribus coloribus eos tingi voles, manè altera pars
terrae, aqua, colore aliquo infecta humectetur, ve¬
speri altera eadem aqua: sequenti verò die, manè,
rursus, altera aqua, alio quodam colore tincta
madefiat: