1015
LIBER IX. 443
madefiat: deinde altera vesperi, eadem idem sic
vt manè & vesperi duobus coloribus madefiat,
sed ita, vt latera varientur: quòd fiet, si aquam tin¬
ctam, & manè positam in eodem latere vesperi
non ponas, sed aliam, & sic planta haec, vnà cum
proprio suo, tres acquiret colores: de qua dein¬
de plurimae aliae possunt propagari. Alexius. Ped.
Vetonicae coronariae flos, vt in coeruleum
commeat.
Intubum, vel cyanum, sed melius intubum er¬
raticum, antiquum, crassum. & pollicarem exce¬
dens latitudinem, radicem tenus secamus, ac per
medium findimus, vt in excentrismo, & sobolem
floris radice vulsam infigimus, vimine constrin¬
gimus, ac terram putri fimo circumaggeramus,
sic florem pariet, qui cyaneo blandietur colore,
quo gratius nil oculis visitur. Sic si Anchusae ra¬
dici album aliquem infiges, florem purpureum
habebis, inde in puniceum vergentem. Porta.
Vetonica vt hyeme floreat.
Si ad Calendas Octobris, vetonicae, violarum,
& similium plantulas cum radicibus, in vinaceis,
quibus cortices sint exempti sepeliueris, aut in
fimo ęquino identidem reparato, flores pulcher¬
rimos tibi edent sub brumam: atque ita de fra¬
gis ac melonibus. Sed à frigore externo serua¬
ri debent: plurimùm verò cum foetibus emoriun¬
tur. Cardinus.
Vetonica vt vno ramo diuersos flores emittat.
Vidimus ramum eundem niueum, purpureum, ac¬