867
Mixtio ad humo¬
res lentos pectori
infixos.
Mel calidis natu¬
ris non renuenit.
Mistio liquida
ad humores in¬
spissandos.
Mixtio ex con¬
seruis.
582 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
lentam materiam è thorace ducendam, ad hunc modum.
Pulueris diaireos simplicis drachmae duae: piperis grana
quinque: mellis despumati, & probè cocti quod satis est. fiat mas¬
sa solida: cui piper additum, aut zinziber, pituitam calfacit, inci¬
dit, & extenuat, saporemque non ingratum inducit. zinziber au¬
tem magis accommodatum est, vt quod miriùs exiccet, quàm piper.
OBSERVATIO.
Haec compositio non idonea est, vbi materia inspissari de¬
bet. nam mel, cùm nimis abstergat fluxiones mouet, eoque in ca¬
lidioribus naturis, & affectibus, quibus materia tenuis inest, aut
si febris adest, aliae duae compositiones parandae sunt ex zaccaro: vt,
COMPOSITIO LIQVIDA AD MATERIAM
in calidis naturis & affectibus inspissandam.
Pulueris diatragacanthu frigidi drachmę duae: zaccari can¬
di, & albi, penidiorum, singulorum vncia. aqua violacea diluan¬
tur, rediganturque in massam, quę eclegmatis modo delingatur.
Efficacior erit, si diairis hoc pacto addatur: pulueris diatraga¬
canthu frigidi drachma: diaireos simplicis drachma semissis: zac¬
cari solidi vncia. Aqua hyssopi diluta, coquantur ad formam con¬
fectionis regiae. magis adhuc absterget, si electarium diaireos
Salomoni inscriptum addatur.
ALIA EX CONSERVIS INSPISSANS.
Conseruae violarum, drachmae tres: pulueris diatraga can¬
thu frigidi drachma: zaccari diluti, & multùm cocti quod satis
est: post illud deinde, conserua violarum imponatur, pau¬
lulúmque exiccetur: mox puluis. omnia in pixide lignea con¬
dantur. His ascribi quoque potest conserua adianti, nec non enu¬
lae campanae, & conserua ex rore marino. nam dulcibus commi¬
sta, calefaciendo, extenuandóque, materiam è pectore extrahunt.
MIXTVRA ABSTERGENS.
Medullae amygdalarum dulcium maceratarum in aqua or¬
deacea, aut violacea, aut buglossi recenter extractae, vnciae tres:
pinearum eodem modo praeparatarum vncia: anisi in puluerem
redacti drachma: amyli scrupulus: zaccari quod satis est. Contu¬
sa in massam redigantur, coquanturque in furno placentę modo¬
MATHETES, Quae aliae sunt restaurantium medicamentorum
compositiones? GERON. Quae vires imbecillas reficiunt recre¬
antque: vnde vulgò instauratorias nominant. exhibentur verò
cùm aegri adeò imbecilli, & viribus exhausti sunt, vt consuetum
cibum vel capere, vel concoquere nequeant. Fiunt autem ex ali¬
mentis