1015
LIBER IX. 451
sunt decerpta, id quod manu faciendum est, &
caute, vt ne quassentur. singula verò in algas, hoc
est maris muscum, seorsim inuoluantur, vt vndi¬
quaque sint cooperta, & imponantur in ollas cru¬
das. apponantur etiam algae vnà cum lignis malo¬
rum, vt se mutuò non contingant, deinde ollis
percula obdantur, & deponantur in loco sublimi¬
perfrigerato, extra fumum, & omnem graueolen¬
tiam. Si algae non sint, in valdè minutas ollulas
crudas singula mala indantur, & addito operculo
reponantur. Quidam terra figulina singula mala
oblinunt, siccant & reponunt. Seruantur etiam
integra mala, substratis ipsis nucum folijs. Melius
autem feceris, si singula mala in folia nucis inuo¬
luta reposueris. Conseruabis etiam mala, si in ol¬
las intrinsecus inceratas reposueris, & diligenter
ipsas cooperueris. Imputrida perdurant mala, si
in hordeum immittantur. Conseruabis eadem &
hoc modo. Accipe vas fictile non picatum in fun¬
do perforatum, idque malis manu decerptis, inco¬
lumibus, non inueteratis, exple, & vas myacantha,
aut aliquo alio securè obtura, & in quacunque ar¬
bore suspende, & per totam hyemem sine, & talia
permanebunt qualia sunt iniecta. Quod ipsum
tiam experientia condidici. Seruantur etiam ma¬
la sic. Vnumquodque malum ficulneis folijs sic¬
cis inuolue, deinde luto argillę albę intege, & per¬
frigerata in Sole repone. Permanent etiam con¬
seruata à vini faece, & ipsum quoque vinum con¬
seruabunt omnium miraculo. Sed & in ollam no¬
uam immissa, & olla in dolium vini immersa, ita
vt ei innatet, & dolium oblinatur, recentia erunt
mala, & vinum ipsum odoratum. Quin & in sinuo¬
F 2