1015
452 DE SECRETIS
sas capsas componuntur cum tormentis puris, &
conseruantur. Hyemalia autem mala optimè in
seminibus seruantur. Apuleius.
Mala quomodo seruanda & reponenda.
Mala circa autumnale aequinoctium sunt legen¬
da pro coeli, soli, & arboris cuiusque natura: nec
ante xv. Lunam, vt scribit Plinius: idque cauta ma¬
nu, ne contusione, aut vuluere aliquo laedantur,
separatis cadiuis, putrescentibus, ac vermiculosis,
à praestantibus & generosis. Seruabuntur optimè
tabulatis extra fumum, & graueolentiam in loco
frigido, & septentrionalibus fenestris aperto: quę
sereno die patentes lucem accipere debent, ex¬
clusis austris: nam aquilonibus multò nocentio¬
res fructibus esse solent: à quibus poma quaeque
rugis deturpari certum est. Seruantur pręterea in
frigido & arido loco supra paleas, vt scribit Var¬
ro. Ideò qui oporothecas faciunt, ad aquilonem,
vt fenestras habeant, & aere perflentur summè
curare debent. Mizaldus.
Poma vt in arbore diu immorentur.
Ramulos intorqueri iube, ne maturescens hu¬
mor in ipsa dilabatur, & ea incolumia seruabun¬
tur contra aestiui caloris blandimenta: tali maxi¬
pacto punica seruantur, ne hiantia dispereant.
Io. Baptista Porta.
Poma vt imaginem quamuis referant.
Gypso, aut figulari luto quamcunque voles in¬
sculptam imaginem tege: & in duas partes apto
instrumento, ea industria seca, vt iterum illae ritè
coniungi possint ac committi. Deinde in figulina
excoque: