1015
454 DE SECRETIS
dam verò malorum fructus hoc modo rubicun¬
dos efficiunt. Palos in terram depangunt, & in cur¬
uatos ramos, qui fructum habent, citra conquas¬
sationem palis religant, & scrobes in propinquo
ipsorum, aut alia vasa aqua implent, coniectatio¬
ne facta, vt in meridie Solis splendor in aquam il¬
labens, calidumque vaporem remittens, & per re¬
fractionem in fructum incidens, coloris bonitatem,
& rubedinem operetur. Quidam rosas seminant
sub plantas, hoc modo fructus rubicundos effi¬
cientes. Berytrus.
Poma, vt fiant rubra, aliter.
Si citri mali vel pyri surculum rubro inseramus
moro, inde enata rubra dabunt poma. Sic rhoda¬
cena insigni calore sanguinea ex mori insitu eue¬
nisse constat. Io. Bap. Porta.
Pyra quomodo fiant rubicunda, & effigiata.
Pyrus moro insita, rubicunda pyra feret, vt tra¬
dit Tarentinus. Modum effigiandi pyri, in quas
volueris formas, requires supra ex pomis.
Pyra quomodo legenda, & custodienda.
Legenda sunt pyra eo modo, quo mala, eaque
methodo, nimirum die sereno, & blanda manu,
ne vulnerentur, caducis & vitiatis, à sanis & inte¬
gris seclusis, decrescente Luna, & vegeto Solis ca¬
lore. Quod vbi factum erit, in picato vase diligen¬
ter includentur: cuius os deorsum reclinabitur,
atque breui scrobe eo loco obruetur circa quem
perennis aqua decurret. Alij optimè seruari affir¬
mant, si illitis pice surculis vel pediculis suspen¬
dantur. Alij sapa, vel passo, aut dulci vino mersa,
rasis