1015
LIBER IX. 453
excoque: cumque malum ad dimidium peculiaris
incrementi peruenerit, hisce formulis include, va¬
lidisque vinculis firmiter obstringe, ne fictiles ty¬
pi diuellantur auctu obuoluti mali. Quod vbi ca¬
pacitatem illorum expleuerit, tales animalium fi¬
guras repraesentabit, quorum & habitum & ima¬
ginem ibidem mentiri visum tibi fuit. Quae res in
effingendis malis non solum locum habebit, sed
etiam in pyris, cotoneis, persicis, citrijs, punicis,
aurantijs, & reliquis pomorum generibus. Mizal¬
dus ex Aphricano.
Malis lineamenta imprimere.
Si excocto gypso, ac liquidiore aqua redacto,
supra mali cortices, notas graphio descripseris,
cùm ad debitam ipsa creuerint crassitiem, atque de¬
cerpseris, graphidis vestigia depressa extabunt ac
refricata nobis erunt perspicua. Porta.
Mala vt fiant dulcia.
Si dulcia mala fieri desideras, stercus caprinum
vrina humana dissolutum cum veteris vini foece¬
radicibus infunde. Mizaldus.
Mala vt non putrescant.
Si imputria mala habere voles, felle viridis la¬
certae inungatur caudex: erit & hoc aduersus for¬
micas remedium praestantissimum. Idem.
Mala vt non sint caduca.
Si caduca fuerint mala, fissae radici lapis impa¬
ctus, illa retinebit. Aphricanus.
Mala vt fiant rubra.
Arbor vrina rigetur, & rubescet fructus. Qui¬
F 3