1015
462 DE SECRETIS
teris faece radices plantae rigaueri. Paxamus, &
Anatolius.
Malum punicum, vt sine granis facias.
Si exemeris quemadmodum in vua, conspicuam
medullae partem, & fissum lignum obruas, & post
tempus recideris supereminentem plantae partem,
quae iam germen emisit, fructum ipsum sine gra¬
nis punica producet. Aphricanus.
Punica mala, vt fiant rubicundiora.
Si punicum malum rubicundius efficere velis,
plantam aqua cum lixiuio balnearum permixta
rigabis. Idem.
Vt sciatur, quot grana habeat malum punicum.
Vnum punicum malum aperias, & numeres.
& quot in ipso grana reperies, tot in singulis esse
iudica. Idem.
Punici mali acinos augere.
Punici mali acinos augere sic possumus, vt ni¬
mio videantur mirabiles incremento. Punicam
iuxta cornum serito, cornique truncum terebrato,
ac per foramen immittito punicam: vbi autem tri¬
matum expleuerit, è radicibus separabis, inde cor¬
num iuxta coalitum resecabis, ne aduenae arbori
succum adimat, & euocare possit, vt ne cui magis,
quàm insito seruiat: sic enim fructum praebebit,
cuius acini, corni fructus aemulabuntur, saporeque
insignes, vt speciosiores videri nequeant. Porta.
Punica quomodo in miram magnitudinem extrescant.
Tradunt in miram magnitudinem punica ma¬
la protuberare, si olla fictilis circa arborem obrua¬
tur, vel ita aptetur, vt ramus cum flore in illa clau¬
datur,