1015
LIBER IX. 463
datur, ad palum, ne resiliat, illigatus, ipsaque olla
contra aquarum incursus operta muniatur: nam
suo tempore poma eiusdem magnitudinis qua fue¬
rit, opportunè reddet: imò verò ad illius rei figu¬
ram efformata, quam ollę aut vasculo impresseria¬
Mizaldus ex Gargilio Martiali.
Punica, vt in arbore seruentur viridia.
Cum matura fuerint punica, antequam rumpan¬
tur, petioli, quibus dependent sunt intorquendi,
toto anno viridia in arbore seruantur. Pall. & Plin.
Punicorum multitudo quomodo comparetur.
Punicorum multitudo comparabitur, si tithy¬
mali & portulacae succus aequaliter mistus, trun¬
co arboris antequam germinet, illinatur. Palladius.
Punicorum acini, vt candidi fiant.
Candidi fient punicorum acini, si argillae & cretę¬
miscueris quartam gypsi partem, & toto triennio
hoc genus terrę radicibus insperseris. Gargilius Mart.
Punica vt ad hybernos vsus seruentur.
Ponica ad hybernos vsus seruabuntur, si leni
manu decerpseris, ne tactu asperiore vitientur, aut
vulnus sentiant, deinde pediculis incoctam & liqui¬
dam picem demersis, refrigerata ex ordine suspen¬
deris. Sunt qui tota in picem mergant, & vbi refri¬
xerint, suspendant. Item si integra collecta in aqua
marina, vel feruente muria tandiu demergantur,
vt liquorem combibant, & madescant: deinde
Sole triduo resiccentur (sed ita vt nocte sub dio
non maneant) postea loco frigido suspen¬
duntur: cùm volueris vti, aqua dulci macera¬
bis. Alij argilla, vel figulari creta induunt,