1015
464 DE SECRETIS
& siccata, loco frigido suspendunt: atque cum vsus
exegerit, in aquam demittunt, & cretam resoluunt.
Alij foeno, vel culmo singula inuoluunt, & insu¬
per luto paleato crassè linunt: atque ita maiori¬
bus ramis alligant ne vento commoueantur. Alij
in siccam arenam distincta, & secreta deponunt:
aut in frumentario aceruo ad vmbram, donec ru¬
gosa fiant, diligenter condunt. Mizaldus ex Bery¬
tio, & alijs.
Malum citrium, vt effigiatum nascatur.
Citrij fructum simulachri formam reddere fa¬
cies, vel humanae faciei, vel alterius animalis, hoc
modo. Gypso aut luto quicquid voles integis, &
perfrigeratum in duas partes instrumento quopiam
acuto secas, ita vt anterior, & posterior pars coa¬
ptari ac committi queant, indeque siccatum in fi¬
gulina torres. Quum verò fructus ad dimidiam
partem sui augmenti peruenerit, formas illas cir¬
cumdatas vinculis diligenter munies, ne ab aug¬
mento eius, quod circumdatum est diuellatur, &
suscipiet omnino circumdatas formas Aphricanus.
Citria quomodo fiant rubra, & medium illo¬
rum dulce.
Si rubra citri poma voles efficere, surculum mo¬
ro inserito, & rubrum pomum dabit. Medium po¬
mi dulce fiet, vt tradit Palladius si truncus obli¬
quo foramine ab imo terebretur, vt altera parte
non exeat: sic humor effluere permittetur, donec
poma formentur: mox foramen luto replendum
erit. Idem fieri affirmant, si semina priusquam po¬
nantur, ouillo lacte, aut mellita vel saccharata aqua
maduerint. Mizaldus.
Citria