1015
466 DE SECRETIS
scrobe deponito, stercoratoque & rigato. Cùm ve¬
germinauerint, rursus vtrosque oculos in idem col¬
ligato, quo in vnum truncum coalescant, & post
duos annos, si ita visum fuerit, transplantato, &
gemini coloris ficus habebis. Quidam maiori se¬
curitate idem faciunt hoc modo: Duorum fico¬
rum diuersorum semina siue grana linteolo illi¬
gata plantant, & transplantant. Leoncius.
Caricae vt durent.
Ad multum tempus bonae perdurant, si in spor¬
tis in clibanum suspendantur, vbi panis est extra¬
ctus, & in fictile nouum non picatum indantur.
portet autem ficus decerpere vnà cum fundo & pe¬
diculo, ex quo dependent, & muriam cum oleo fer¬
uefactam in Sole irrorare, & in vas mittere, idque lu¬
to oblinere. Noctem tamen vnam antea rori expo¬
nere, & postea vasi committere. Paxamus.
Ficus vt virides seruentur.
Ficus seruari possunt virides, si in melle ita dis¬
ponantur, vt neque se inuicem, neque vas contingant:
quod operculo diligenter tegi debet. Idem con¬
tinget, si singulae intra cucurbitam viridem clau¬
dantur, loculis vnicuique cauatis, & suspensa in vm¬
broso loco cucurbita, vbi nec ignis, nec fumus in¬
spiret. Verùm cùm petiolis legi debent: nam sic
diutius integrae durant. Africanus & Palladius.
Oliuae vt dulcescant.
Accipe cineris quercini sextarium vnum: calcis vi¬
uae recentis tertiam sextarij partem, misceantur
bene, addendo aliquantulum aquae, vt humecten¬
tur nonnihil, coeantque in vnum: deinde cùm sic
per