LIBER
IX.
475
Cinarae
quomodo
fiant
dulces.
Dulces
prouenient
cinarae,
si
semina
in
lacte,
melle,
aut
aqua
saccharata,
vel
vino
aromatite
ma¬
duerint,
&
siccata
tellurem
intrauerint.
Idem.
DE
SECRETIS
SEMINVM.
in
genere,
CAP.
XV.
Semina
quomodo
à
frigore,
pruina,
&
ardore
defendenda.
Si
timor
fuerit,
ne
frigoribus,
pruinis,
ardori¬
busue
perurantur
semina,
paleis
contegi
poterunt:
quibus
transuersae
virgae
imponentur,
&
virgis
arundines,
aut
sarmenta.
Idem.
Semina
quomodo
inoxia
in
terra
seruentur.
Si
semina
terrae
mandanda
succo
semperuiui
paulò
ante
sationem
madefacta
fuerint,
ab
auibus,
formicis,
agrestibus
muribus,
&
aliis
hortorum
praedonibus
non
solùm
illaesa
seruabuntur,
sed
quae
inde
nascentur,
etiam
praestantiora
euadent.
Aphricanus.
Sata
vt
incolumia
seruentur.
Satis
omnibus
incolumitatem
tueri
licebit,
si
collecta
fuligine,
quae
supra
focos
haeret,
pridie
quàm
satio
fiat,
cùm
seminibus
misceantur:
vel
portulacae
aqua
semina
ipsa
conspergentur,
vt
to¬
ta
nocte
succum
trahant,
ac
ebibant.
Mizaldus.
Semina
ne
ab
auibus
depopulentur.
Ait
Plin.
esse
allium
in
aruis,
alum
nuncupatum,
quod
aduersus
improbitatem
alitum
semina
eruen¬
tium
ac
depopulantium,
coctum
(ne
possit
renasci)