1015
476 DE SECRETIS
vtiliter obiicitur. Hoc quae deuorauere stupentes
manu capiuntur. Africanus ad eam rem modicum
frumentum, vel hordeum vino incoctum, aut in¬
fusum, veratro admiscet: ac foris per arearum hor¬
ti ambitum disseminat: sata quaeuis ab auium in¬
iuria hoc modo vendicans. Sed eas mortuas, vel
inebriatas arundini ex pedibus suspendi iubet.
Nec omittit cancrorum fluuiatilium decoctum,
quo si semina consperseris, ab alitibus (res mira)
nunquam aggredientur: imò verò, quae ex his na¬
scentur, durabunt salua & immunia ab omnibus
bestiolarum iniuriis. Sunt qui plantas sola deco¬
cti huius aspergine, foelici successu tantum perfun¬
dunt. Quae res mihi & amicis plus millies fuit
probata, sed certa lunari periodo. Mizaldus.
Semina vt ab omni corrosione liberentur.
Nonnulli contusa cyparissi folia seminibus re¬
miscent, eamque miscellaneam subactae & sterco¬
tae terrae committunt, & ita ab omni corrosione
inde nascentia liberant. Alii cerui, aut elephantis
cornu siccum & concisum, vel derasum, aut eli¬
matum, seminibus remiscent: vel aqua madefa¬
ctionis illorum spargenda semina imbuunt. Sunt
qui cucumeris syluestris radices totam diem & no¬
ctem aqua macerant, eamque seminibus, repetita
aspergine suffundunt: & postridie, pallio velata
semina illa terrae committunt: hinc arbitrantes
meliora euasura, & à malis omnibus certò eri¬
pienda. Idem.
Satane à iumentis & pecore laedantur.
Paguros, seu marinos cancros, vel fluuiales,
non