1015
LIBER IX. 477
non pauciores quàm decem, in vas aliquod aqua
plenum missos, legito. & sub dio exponito, vt die¬
bus decem insolentur: postea semina quae voles
in terra illaesa permanere, aqua illa ad dies octo
perfundito, idque octonis diebus peractis repe¬
tito, donec quae optaueris solidi adolescant: expe¬
rimentum miraberis. Nam ex seminibus illis quae¬
cunque nascentur, non solùm à se iumenta & pe¬
cora arcebunt, sed etiam bestiolas quasuis. Mizal¬
dus ex Palladio & Africano.
Fertilitatis praedictio.
Quod attinet ad prognosticon fertilitatis, aut
sterilitatis seminis cuiusque, tam sati, quam seminandi,
hac via procedes ex Zoroastris, & veterum Aegy¬
ptiorum experimento. Diebus xx. aut xxx. ante
Caniculae exortum, in quopiam loco diligenter
subacto, de vnoquoque semine legitimo & recenti,
probationis gratia, dini sis spatiis, ac signatis, pau¬
lulum seres, & si aëris vrgebit incendium, oppor¬
tunc rigabis: vt proiectum in aridam commodiùs
pullulet, & antè cosmicum dicti syderis exortum
tempestiuè se prodat. Hoc peracto, sedulus obser¬
uabis, exorto Procyone, quodnam è iactis semi¬
nibus incolume, vegetum ac illaesum emerserit, &
durauerit: atque illud fertile ac foecundum euasurum
praedices: reliquum verò, quod non prodiit, aut
vietam, languidamque, & flaccidam plantulam emi¬
sit, inutile, ac sterile futurum tibi persuadebis. Nam
certo certius est, insanum & aestuans Caniculae sy¬
dus per illa sua canina incendia, quaedam ex satis
laedere, alia minimè. Ex quo noxae, vel beneficij
indicium per annum futurum vnicuique sementis