1015
484 DE SECRETIS
& sub eo extenduntur, vbi prius tacti in partes
dissiliunt multas. Io. Baptista Porta.
Metalla in corpus reducere.
At si volueris metalla in corpus reducere, quia
in calcem versa, non denuò leui iunguntur arti¬
ficio, consentaneum fore duximus edocere, cùm
crebro in nostris operationibus vsu veniat. Haec
huiusmodi retinent vim: chrysocolla, tartarum,
alumen, ouorum vitella, sal alchali, ammoniacum,
salnitrum, & quem saponem vocant, omnibus ijs,
vel eorum quibusdam globulos effingimus, ac fu¬
sorio in vase, vbi calces liquescunt igni proijciun¬
tur, & in pristinum reuertuntur statum: cùm hoc
probè noueris extrahito Id tamen animaduersio¬
ne dignum est, si calx auri fuerit, cum ouorum vi¬
tellis & similibus: cum albumine & tartaro argen¬
tum: amurca verò olei maximè in hoc praeualet,
id ne ex corporum reductione coloris nitore de¬
fraudentur, sed magis concinnum praebeant. Idem.
Metallum nobilius in cutem trahere.
Nunc verò reliquum dicturum video, quonam
modo possit quis nobilius metallum in cutim tra¬
here, quod idiotę dicunt chymistae: putant enim
partes in meditullio positas se imposturis foras
allicere, ac extrahere, & internatas partes solis vi¬
lioribus constare. Sed à veritate discedunt, quia in
superficie tantùm remissiores exeunt partes, & ali¬
quantulum viuum argentum foras allicitur. Res
enim corrodunt omnes, quae medicamentum sub¬
intrant, duriores relinquutur: expoliunt, & deal¬
bant: antiquorum fortasse numismatum fide ducti,
intus