1015
LIBER X. 485
intus meracum aes, foras autem simplex argentum
conspicientes: sed haec simul ferruminata sunt
malleis tusa, tum demum typis excusa, id tamen
artificio simili sic fieri posse penitus est arduum,
nec fieri posse iudico. Quae tamen expoliunt haec
sunt: communis sal, alumen, calcanthum, sulphur
viuum, & pro auro tantùm aerugo, & sal ammo¬
niacum: cum opus obeundum est, eorum partem
in puluerem redigunt, & cum metallo vase aliquo
intermittunt, fictili luto circumlito, & opercula¬
to, exili peruio spiramine lento igni accommodant,
ac peruri permittunt, & ne metallum liquetur, ne
follibus ignem vexes: cùm pulueres perusti resi¬
dent, quod fumo dignoscunt, laxato optuberamen¬
to visunt, sed metallum igni accenditur, donec
gnescat, & ignitum ijs immergunt. Vel aliter:
ceto accommodant dum strigmentosum fiat, &
vbi circumlitum opus linteaminibus inuolueris, con¬
iectum in fictile acetum continent, diu decoque¬
tur, extractum in vrinam conijcies, sale, & aceto
ebullire sinito, donec nulla prorsus sordes emer¬
gat, & foedae medicamentum maculę aboleantur:
& si candidissimum non deprehenderis, idem mu¬
nus rursus obeundum, dum perficitur. Vel sic ali¬
ter seriatim procedas: opus cum sale, alumine, &
tartaro ex aqua in olla sinas ebullire, quum tota
superficies inalbuerit, sinito paulisper: inde sul¬
phuris, salnitri, salis, aequis portionibus ebulliant
tribus horis, vt in eorum pendeat medio, nec va¬
sis latera contingat, eximito: & cùm arenula per¬
fricabis, dum sulphuris virus euanuerit: demum
vt prius ebullias denuò, & sic inalbescit, vt ab igne
se tueatur, nec vti vitiosum improbabitur, vtile
H 3