1015
LIBER X. 489
lato, & cerato partem vnam, & imbibe ipsum ex
sua aqua fortiter terendo: solue ipsum, & si eius
solutio difficis fuerit, imbibe ipsum ex sua aqua,
& tere benè: soluetur enim: & quum factum fue¬
rit aqua clara, fac ipsum congelari in vase vitreo
cum igne debili in Sole, aut cineribus calidis, &
hoc est maximum secretum. Et isti sunt quatuor
modi albificandi. Quod si rubificare volueris, po¬
nas pro quaque re alba rem rubeam, terere verò
& imbibere & assare, & soluere, & congelare est in
hoc vnum, vt in alio. Et si coniunxeris argentum
viuum & sulphur, & praeparaueris ea cum sale ar¬
moniaco, erit optimum. Et si coniunxeris argen¬
tum viuum & sulphur, & salem armoniacum, &
praeparaueris cum suis aquis, erit bonum. Lauda
ergo Deum. Haec Rhasis in libro experimentorum.
Ad quaeuis metalla inauranda.
Accipe vernicis liquidae lb. j. terebinthinae, olei
lini, singulorum vnc. j. Misceantur omnia opti¬
mè, & seruetur ad vsum. Alexius.
Thesaurorum inuentio.
Referunt candelam ex seuo humano accensam,
delatamque loco vbi theusauri reconditi sint, stre¬
pitu illos detegere: inde etiam dum proxima fue¬
rit extiugui. Quod si verum est, ex sympathia con¬
tingit: seuum enim ex sanguine, sanguis autem
sedes animae atque spirituum, quae ambo cupidita¬
te auri & argenti, dum homo viuit, tenentur, & ob
id etiam sanguinem perturbant. Itaque velut in
corijs arietis atque lupi antypathia viget, quan¬
quam mortuis: ita hîc sympathia. Melius tamen
H 5