1015
490 DE SECRETIS.
Hispanus quidam absque candela, thesaurum recon¬
ditum inuenit. Itaque nulla certior ratio rerum, qua¬
quae principijs prudentiae constat: proxima na¬
turalibus à longè petita: reliquae quae proprieta¬
te sumuntur, aut falsę omnino, aut rarę: velut illum,
quod panis frustum in aquam proiectum, è dire¬
cto cadaueris humani conquiescat, si id sub aqua
lateat. Sed ad priorem historiam redeamus. Opor¬
tet autem generali methodo perquirere veritatem.
Si igitur candela haec ob aurum, & argentum ac
gemmas sepultas agitatur, par est etiam ab insepul¬
tis hoc fieri, itaque hac ratione talia quaerantur.
Est autem Magnetis quoddam genus, quod argen¬
tum trahit: si ergo tenuis virgula ex argento eo
infecta fuerit, vbi versatilis constiterit, ad argentum,
praesertim multum, licet sepultum, conuertetur.
Oportet autem optimum esse lapidem, qualem
nodum vidi. Alius modus sumitur à sonitu. Sub¬
sidet enim plerunque, & maximè vbi vacuum reli¬
ctum fuerit, resonat. Et rursus vbi murus plus ae¬
quo crassus est: nam ibi absconditum aliquid esse
significat: atque hoc facile animaduertentibus, alijs
incomprehensibile. Item terebris praelongis cha¬
lybeis loca praetentantur, talia candelae pręstant.
Cardanus.
Modus verae artis proplistices, ad Numismata, aliaque om¬
nis gentris mediocriter extantes formas, ex metallo quo¬
uis, aut etiam crystallo, vitro, marmore,
fingendas.
Ante omnia terram, in qua formae imprimun¬
tur, in promptu esse oportet: quae cum variè con¬
ficiatur, nos tantùm varia genera, eaque omnium,
optima