1015
LIBER X. 491
optima ponemus: vt si vnum haberi non possit,
his quae haberi possunt vtamur. Illud tamen pri¬
mum sciendum est, ex ijs quae hîc ponemus, sin¬
gulis per se, aut ex aliquot mistis, aut omnibus si¬
mul, nos vti posse. Sunt enim omnes optimae. Ca¬
put totius artis est, vt materia in qua formae im¬
primuntur, sit subtilissima, & ferè impalpabilis:
quoniam effigies in ea exprimuntur nitidius: dein¬
de etiam facilius in se omnis generis metalla reci¬
pit absque corruptione, optimeque cum magistra
permiscetur, ita vt siccata durior euadat. Potest
denique ad plurimas fusiones sufficere, ita vt non
statim à prima fusione frangantur, sitque alia ma¬
teria paranda. Caeterùm ad plumbeas formas fin¬
gendas, quaelibet terra commoda est: modò te¬
nuissima, beneque cum magistra subacta sit, vt
dicetur.
Terra prima, infundendis Metallis apta.
Recipe lapidis Smyris, quo omne armorum ge¬
nus extergitur, quantum satis est, conteratur op¬
timè, & igni candeat, vt inferius docebitur: dein¬
de madefiat ad modum pastae, fiant typi ad fin¬
genda numismata. Possunt autem hi typi in mul¬
tos annos incorrupti esse, si diligenter conseruen¬
tur: qui si tandem frangerentur, rursus conteri
debent, atque cum magistra misceri: ea enim ra¬
tione subinde meliores euadunt.
Secunda.
Sumito frusta vasorum, ex argilla Valentina,
vel Treguendana, quibus vasis vitriarij, vitrum li¬
quefactum in fornace continere solent. Erit autem