867
Electaria liquida
siue opiatae.
Electarium liqui¬
dum ex pulueri¬
bus & conseruis.
578 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
vires reficiendas exhibemus, subiungere volui, quòd ipsarum
vsus, vt non recens est, ita quoque familiaris, & aegris interdum,
quibus alijs subuenire non possumus, commodior gratiorque
xistat. quae verò ex noua chemiae medicina, in hunc vsum parari
solent remedia, postea breuiter dicam, vbi priùs reliquas electa¬
riorum, & veterum medicamentorum formulas absoluero, quas
superiùs intactas reliqui. MATHETES, Quaenam illae sunt?
ELECTARIA LIQVIDA.
GERON, Electaria liquida, vulgò opiatae dicuntur, ad vires
firmandas, variásque corporis affectiones immutandas idonea.
Nam quaedam cordi, quaedam stomacho & ventri, quaedam ce¬
rebro: nonnulla iecori, nonnulla lieni: alia renibus & vesicae, ali¬
qua ad calculos, menstrua, vrinásque inscribuntur. MATHETES,
Ex quibus constant ea, quae ventriculo attribuuntur? GERON,
Ex conseruis eryngiorum, ex rore marino, ex cortice citri, ex zin¬
zibere condito, ex carvophyllorum confectione: quae omnia
tum capiti, tum neruis, tùm ventriculo perfrictionem experto
conueniunt, ac praescribuntur in hunc modum.
ELECTARIVM LIQVIQVM AD VEN¬
triculum frigidum.
Conseruae eryngiorum, corticis citri conditi, singulae vn¬
ciae: florum roris marini drachmae tres: confectionis aromatici
rosati vncia. Ex syrupo conseruae corticis citri, & mentae fiat ele¬
ctarium liquidum, quod horis aliquot ante cibum sumatur.
OBSERVATIO.
Interdum ad eundem affectum fit electarium liquidum ex
pulueribus, conseruis omissis: zaccari autem mensura adaucta,
hoc modo conficitur:
ELECTARIVM LIQVIDVM EX
pulueribus ad ventriculum frigidum.
Confectionis aromatici rosati vncia: diagalangae, diarhodon
Abbatis, vel rosatae nouellae, singulorum drachmae tres: zaccari
modicum. Ex serapio & conserua corticis citri formetur opiata:
cuius nucis auellanae instar diglutiendum datur, ita vt superbi¬
batur vini, aut aquae absinthij, vel mentae diluti paululum.
ALIVD AD VENTRICVLVM FRI¬
gidum & humidum.
Electarij diacalaminthes, aromatici rosati minoris, diatrion
pipereon, singulorum drachma: conseruae ex roris marini flore,
ex rosis, singulae semunciae: zaccari albissimi, & syrupi ex menta
quod