867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 589
quod satis est. datur semunciae instar.
ALIVD AD IDEM.
Radicis zinziberis conditi vncia: pulueris diarhodon Ab¬
batis drachmae tres: aromatici rosati drachmae duae: ex syrupo
mentae simul iunguntur paraturque electarium.
OBSERVATIO.
Quòd si ventriculus, & intestina magis sint resoluta, fluór¬
que lientericus exerceat, augenda sunt tandem astringentia: ve¬
luti si diacydoniten drachmarum duarum instar addatur, effica¬
cius crit electarium ad siccandum, astringendum, & calefacien¬
dum: aut fiat in hunc modum.
ELECTARIVM ASTRINGENS AD
ventriculum resolutum, & lienteriam.
Myrobalanorum emblicorum par vnum: (si aeger pauper¬
culus sit) corticis cotoneorum vncia: corticis citri conditi semun¬
cia: diacydoniteis drachmae duae: diarhodon Abbatis, rosatę no¬
uellae, singulae drachmae: coralli rubri vsti sesquidrachma: con¬
seruae acori colatae drachmae sex. omnia miscentur, & ex syrupo
cotoneorum paratur electarium liquidum.
OBSERVATIO.
At si difficultas intestinorum vrgeat, refrigerare ea, & astrin¬
gere oportet: eoque vetus rosarum conserua, & caro cotoneo¬
rum adiungi debet. zinziber autem, cortex citri, & alia omit¬
ti, atque ita fiet refrigeratorium, & astringens electarium, hoc modo.
ELECTARIVM AD DYSENTERIAM.
Carnis cotoneorum conditae semuncia: conseruae rosarum
veteris vncia vna: pulueris coralli drachma. subigantur, redigan¬
turque in electarij liquidi formam.
OBSERVATIO.
Si venter adhuc magis astringendus sit, pastilli exiccantes,
& abstersorij conueniunt, quales ex spodio, ex terra sigillata, &
similibus extant in seplasijs. sin autem refrigerandus magis sit,
conscruis vtendum erit in istum modum:
ELECTARIVM REFRIGERANS
ad ventriculum calidum.
Conseruae rosarum, ex nymphaea, singulorum sesqui drach¬
ma: diatragacanthu frigidi, diatrion santalon, singulorum dra¬
chmae duae: diarhodon Abbatis drachma semissis: corallij ru¬
bri scrupulus. ex serapio violaceo formetur electarium liquidum.
Electarium ligui¬
dum ex condito.
Electarium refri¬
gerans & astrin¬
gens.