1015
LIBER X. 499
uisque melior, vt superius est dictum, fiet. Porrò
numismata, siue recentia, siue vetera, tum coqui,
tum in aqua alba poni debent: praesertim si non
fuerint ex stanno, vt infrà docebitur.
Ad numismata ex creta liquida, penicillo formanda, quod
multò faciliùs est, quàm lypis superioribus, sed formae se¬
mel tantùm vtiles sunt: nec res paulosubtiliores
his effinguntur: quaeque penicillo denuò
tangi non possunt.
Sumito numisma nitidum, beneque ablutum &
siccatum, vt prius est dictum: deinde oleo illitum
sequenti vngito mistura, quae sic se habet: Recipe
supradicti luti sapientiae ad solem, vel ad ignem sic¬
cati, atque in puluerem tenuissimum redacti, cribra¬
tique, quantu satis esse videatur: quo deinde aqua
communi liquefacto, altera numismatis pars illina¬
tur: deinde siccata rursus praedicto luto, sed spis¬
siore, inungatur, sicceturque. Quod cùm quater vel
saepius fuerit factum, altera similiter pars oleo prius
illita inungatur, ita, vt totum numima luto obdu¬
catur, maximè si ad auferendum numisma, per me¬
dium formam scindere noles. Sin minus, antequam al¬
tera numismatis pars inungatur, prius lutum nu¬
mismati adhaerens contritis carbonibus aspergen¬
dum, quo altera pars superaddita minimè adhae¬
rescat, sed facilè remoueri possit. His factis, altera¬
quoque numismatis pars, supradicto luto hume¬
ctato, penicillo illinatur, & iterum siccata, spissio¬
re luto liniatur, & siccetur, hocque quater, vel, vt vo¬
les, quemadmodum fecisti, quum primam for¬
masti. Verùm antequam bene siccetur lutum, par¬
tes cultello aliquo, semper oportet leuiter redun¬
I 2