1015
500 DE SECRETIS
dantes resecare, ne coalescant: eius, inquam, par¬
tes, quae carbone aspersae fuêre. Cùm autem iam
probè fuerit siccatum, commissurae illae cultello
leuiter tractentur, attollendo, vt altera formae pars
à numismate extrahi queat. Qua ablata, altera
quoque auferatur, quod fiet, si lutum modicè cul¬
tello percutiatur, numismate deorsum tenden¬
te. Quibus omnibus factis, sumito ambas luti par¬
tes, atque primò foramen, per quod liquefacta me¬
talla decurrere debent, ad latera vtraque fingito:
deinde filo aliquo ferreo, partes simul colligato
probè, coquitoque in fornace, vel sub carbonibus
accensis, donec consumentur carbones. Quòd si
coquantur, antequam coniunctae fuerint partes,
non erit absurdum, modò postea filo ritè colligen¬
tur. Cùm autem metalla liquefacta infundere vo¬
les, inter duas tabulas, vel sub praelo ponito, me¬
tallumque infundito: deinde frigidum exigito, &
inuenies numisma egregiè formatum. Verùm si
ex argento fuerit opus aliquod, erit dealbandum,
vt deinceps dicetur. Si ex stanno, dealbare nihil
opus erit: si verò ex auro, aeris flore, & vrina est co¬
lorandum, sed neque ex argento, neque ex auro
numismata, non in his cretaceis formis, sed in su¬
prà dictis fundenda sunt. Hoc luto sic parato, ali¬
ter, & quidem facilius conflari numismata possunt,
nempe hoc modo: Sumatur id quod formandum
est, atque id ex cera, & terebinthina commista con¬
stet: mox ea cera, hac creta, siue luto contegatur,
vt antè diximus: deinde foramen inducatur: dein¬
de ad ignem ponatur, ita vt foramen in ima sit par¬
te, per quod cera omnis liquefacta exeat. Quo fa¬
cto metalla liquefacta infundantur. Illud semper
tenen¬