111
CAPVT V
himizantes cum ardentis aquę excellen¬
tiam excolendamque dignitatem plane in¬
telligerent non curam non minoremque di¬
ligentiam ac studium in eius confectionem
quam Antiqui habere uisi sunt. Eius fabricati¬
onem in uase uitreo laudantes magis, qui
sibi rotundam fornacem statuunt duobus
duntaxat digitis fundo a terra eleuato, in
quo foramina quinque componunt, ut sic per
illa aer ingredi possit. Indeque ignis meli¬
us euentari, qua ex re ut continuo euen¬
tetur, flabello non opus est. Parteque in super¬
iori in uno quoque eius angulorum quattu¬
or componunt, ut per ea & fumus & ignis
sic decensius exhalare possint. Habent
dinde tegulam quam dicta in fornace re¬
ponunt. Cuius fundus adusque duorum
digitorum altitudinem cineribus tegitur.
Botiaque duobus est digitis ipsa regula la¬
cior. Et locus ille sic uacuus remanens bo¬
ciam circuens adusque medietatem eius & pau¬
lulum ultra cineribus repletur.
Bjj