867
Electaria humec¬
tantia in raro
su.
Cinaiomum ven¬
triculo aptum.
Electaria ad ie¬
cur.
590 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
ALIVD HVMECTANS.
Conseruae radicum buglossi, cyrsij, violarum maceratarum
in cremore seminum quatuor frigidorum maiorum purgatorum,
singulae vnciae: anisi, cinamomi, singulorum drachma semissis.
omnia commiscentur, & ex syrupo buglossi, vel cyrsij, in electa¬
rium liquidum rediguntur.
OBSERVATIO.
Rarò solent electaria ad ventriculum humectandum para¬
tantia in raro v-ri, vt quod cibo & potu faciliùs, quàm medicamentis consequi
possimus. Additum est anisum superiori compositioni: quia hu¬
mectantia etiam flatus parere solent, sicut cinamomum ventricu¬
lum roborare, & concoctionem eius adiuuare. MATHETES, Mul
ta ad ventriculi affectus electaria praescripsisti, quae ad iecoris in¬
temperiem, affectionésque immutandas idonea censes?
GERON, Si iecur intemperie aliqua, & obstructione labo¬
ret, ex ijs fient electaria, quae illi familiaria, quaeque affectui sunt
contraria. cùm autem id citra totius corporis consensum fieri ne¬
queat, praesertim vbi magna est immutatio tentanda, obseruare
oportet calefactum ne sit ex simplici intemperie, sine humorum
affluxu, an ab inflammatione, vel bile in eo retenta. Nam illa tan¬
tùm refrigerantia postulat: haec refrigerantia simul, & lenitera¬
periuntia: non autem quae multùm astringunt, qualis conserua
rosarum, caro cotoneorum, & id genus alia sunt: sed quae abstergunt,
& excrementa biliosa euacuant. Conuenit itaque conserua exa¬
diantho, quamuis primo ordine calefaciat: quia ipsa dum obstru¬
ctiones aperit, casu etiam refrigerat. sic vtilis est conserua ex ci¬
chorio, buglosso &, cyrsio, vt quę humidae, & minùs sint calidae.
ELECTARIVM AD IECORIS EX
bile obstructi & inflammati calorem.
Conseruae florum cichorij, adianti, singulorum semuncia:
violarum drachmae tres: pulueris diatragacanthu frigidi, diatri¬
on santalon, singulorum drachmae duae: quatuor seminum fri¬
gidorum maiorum minutim contusorum, singulae drachmae:
omnia misceantur. ex serapio intybi fingetur electarium liqui¬
dum. sin autem perfrictio sola citra obstructionem vrgeat, con¬
serua ex nymphaea, & similes vsurpandae sunt.
OBSERVATIO.
Si obstructionem iocinoris morbus regius sequatur, ape¬
riuntia medicamenta conueniunt, quae nonnihil abstergant, &
refrigerent: sin aqua inter cutem, ea quae aperiunt obstructio
nem siccando, & vires iecoris roborando prosunt.
ELE¬