1015
LIBER X. 509
addere possit, sumat partem aliquam ter, aut qua¬
ter sublimati: cui addatur deinde quarta argenti
puri pars, & sublimetur, vt iam dictum est. Quibus
factis, sumatur hoc argentum sublimatum fixum,
cui addantur argenti viui, prius sublimati, non fi¬
xi, partes tres, misceantur, & sublimentur, vt supra
dictum est, donec fixum remaneat. Quòd si adhuc
maiorem copiam facere voles, rursus partes tres
non fixi, huic addito, atque rursus, vt prius facito,
donec fixum euadat. atque sic deinceps proceden¬
do, donec satis magnam habueris copiam. Modus
autem hic melior est, quàm si semel totum subli¬
metur. Quoniam saepius volatile fixum redditur.
& fixum volatile, id quod philosophi commendant:
nam fusibilius, penetrabilius, & maioris virtutis
efficitur. Atque omne secretum consistit in hac via
sublimandi, vt nunc diximus, quam primi philo¬
sophorum, & excellens ille Geber, sequuntur, nisi
quòd occultè admodum teneant, vtrum sublimari
debeat, quamuis argentum viuum dicat, tamen
aliud quiddam intelligit, quod etsi similitudinem
cum argento viuo habeat, tamen natura ad perfe¬
ctiorem gradum adductum esse constat: quem¬
admodum exempli gratia, pasta ex farina constat,
non prima ratione, sed ad perfectius reducta. Cae¬
terum haec alta scientia aliunde esse non potest,
quàm à solo Deo, qui omnibus, quibus vult (vt
omnes testantur philosophi) eam largitur, & sub¬
trahit. Alexius.
Hydrargyrum vt ex corpore foras euocetur.
Oleum sulphuris demersum corpori hydrargy¬
rum foras allici volunt, statim illito à balneis. Hol¬