1015
508 DE SECRETIS
vel calce viua, vel talco, vt antea dictum est, subli¬
metur. Nam sic, non solum ab omni terrestri mate¬
ria, verum etiam à qualibet redundanti humidi¬
tate purgabitur. A materia quidem terrestri ex¬
purgatur: quoniàm remanet in fundo cucurbitę
vnà cum reliquis faecibus, id est, cum sale, alumi¬
ne, & vitriolo. Ab humiditate verò superflua:
quoniam partim per euaporationem, vnà cum
ceto resoluitur, partim per iteratam sublimatio¬
nem ignis naturam aliquo modo assumit: quae cau¬
sae potissimum sunt, vt fixus reddatur, quę duo fi¬
xionis praecipue sunt partes, aut potius solae. Ne¬
que quicquam, in hoc proposito, rem esse fixam
intelligimus, quantam excoctam esse, tantamque
cum igne habere societatem, vt neque fugiat am¬
plius, neque quouis modo igne absumatur. Qua¬
re cùm ter quaterve sublimatum fuerit, vt dictum
est, sublimetur per se, absque reliquarum additio¬
ne, toties, donec in fundo fixum remaneat, neque
ignis vlla iam vi fugiat, & minuatur. Verum si ci¬
tius, faciliusque parare voles, hac securissima, ac
philosophica via procedito: nempe ter, aut quater
sublimatis, vt dictum est, adiungatur quarta pars
argenti purissimi calcinati, vt suo loco docebitur:
quibus deinde optimè mixtis, & sublimatis, mi¬
sceantur simul: nempe illud, quod sublimatum
est, cum illo, quod in fundo relictum est, & conte¬
rantur: deinde rursus sublimentur. Hoc quidem
toties faciendum, quoties non amplius ascendat,
sed in fundo maneat, etiam igne vehementiore,
Atque sic erit perfectum, album, mundum, fusile,
& penetrabile. Quod si quis maiorem copiam fa¬
cere velit, neque argenti optimi, quartam partem
addere