1015
558 DE SECRETIS
tium enim peruicax omnium respuit, nisi plumbi,
& omne reddit fragile. Sed tali perficies artificio.
Forti aqua solutum fatiscat, sic argentum ritè pur¬
gatum plumbo, aliudve vnà misceatur aquę, & le¬
ui igne vas inferuescat, & vi redundantis caloris
in vaporem soluta ad summa elata deuolet aqua:
resiccatam extrahito, & in aliud transferatur vas,
forti denuò infusa tantisper aqua, donec coniun¬
cta, ac per minima complexata videantur: vel va¬
trumque in aquam ex calce redigatur, & permi¬
sceatur: spiritum enim (vt aiunt) corporumque
fit mixtio. Si contingat ipsius lucem hebetari:
gne liquatum cyclamino demergatur: sic dulce,
sonorum, fulgens, & optimum quod vocant, ha¬
bebis album. Commisceri quoque poterit argen¬
to, & alijs stannum, per viuum argentum, quod
aliquos sensisse video, & optimum parant pseu¬
dargyron: In liquatum cum viuo argento stan¬
num immiscent argentum, & diutius igne deti¬
nent, detrahunt, & sic fragile in figularię cretae pi¬
lam inuoluunt, & per diem sub igne detinent, vel
calidis cineribus. Idem.
Stannum in plumbum vertere.
Facilè quoque stannum in plumbum vertere
quisque poterit, si saepius in calcem reducet, &
praecipuè si conuenientem in reductione illi ad¬
hibuerit ignem: stridorem enim ammittens, faci¬
in plumbum vertitur. Idem.
DE SECRETIS STIBII,
CAP. IX.
E stibio spiritum elicere.
E stibio possumus extrahere spiritum hoc modo: