1015
LIBER X. 559
do: stibium, quod seplagarijs antimonium dici¬
tur, tenuissimè manualibus molis subigitur, & tri¬
tatur: inde noua olla carbonibus accensis condi¬
ta rubescat tota, cui stibium, tartari duplum, salni¬
tri quadruplum optimè tusa paulatim inijcies,
cumque tollitur sumus, operculo claude, ne sur¬
gens fumus euolet: tollito demum, & aliud proij¬
cito dum totus comburatur puluis, igni postea
liquantisper proroget moras, extracta refrigerari
sinito, & super extantes tollito faeces, & in fundo
insidens viuum argentum reperies, quod vocant
chymistae Regulum, & plumbum prę se fert, faci¬
leque in hoc transformatur. Si enim (Dioscorides ait)
paulò magis crematur, in plumbum vertitur. Porta.
Vitrum antimonij.
Accipe antimonij crudi libras duas, vel tres.
Contere super lapide minutissimè: contritum im¬
mitte in patellam non vitreatam, atque admone
ad ignem lentum, vt ita mundificetur, continuè
agitando cum spatula ferrea, vel cochleari ferreo,
donec incipiat veluti conglobari, tum remouea¬
tur, & rursus super lapide, vt antea, comminua¬
tur, iterumque igni admoueatur, fiatque hoc per
decem, vel duodecim vices, calcinando & teren¬
do, donec puluis cineris subalbidi formam adipi¬
scatur. Postea immittatur in crucibulo vnà cum
vncia salis ammoniaci, & cooperiatur, inque co¬
piosum ignem immittatur, atque obruatur ita,
vt carbones trium digitorum altitudine exce¬
dant ipsum crucibulum: ita liquabitur, & coque¬
tur sufficienter intra dimidiae horae spatium, po¬
stea eximatur, & in pelui aurichalcea tenuiter