1015
562 DE SECRETIS
meretur, erigens se fumus, vasisque feriens fundum,
humectis exhalationibus corporescit, & recipro¬
cans in oleum coalescit, ac inde dilabitur.
Aliud ignem admittens, & detinens.
Viuum cape sulphur, non ignem expertum, ac
iuniperi oleo portionibus aequis remisceto, & igne
vitreis cucurbitis oleum elicito: in necessarijs
titor. Io. Baptista Porta.
DE SECRETIS CINNABARIS.
CAP. XI.
Modus parandi cinnabaris.
Omnes, qui secretis, & rebus metallicis dele¬
ctantur, artem conficiendi cinnabaris agnoscunt,
sed in parua admodum copia, vt duarum aut trium
librarum. In Germania verò & Gallia quidam, gran¬
des facientes massas, quas in Italiam aduehunt.
Quare cum ipsi occultum hoc teneant, nos ad com¬
munem vtilitatem, in publicum edere voluimus.
Sumito argenti viui partes nouem, sulphuris ci¬
trini partes duas, quidam sumunt tres, alij qua¬
tuor, alij cum argento viuo ęquant pondera. Nam
ad pingendum, sulphuris copia abesse nihil po¬
test, quin potius, cinnabaris accendit ruborem:
ad alia vero, tres aut quatuor vnciae sulphuris, in
singulas argenti viui libras satis sunt. Sulphur in
patella, siue olla aliqua ampla ad ignem ponatur,
vt liquescat, liquatum ab igne remoueatur paulu¬
lum: deinde posito argento viuo in panno aliquo,
addatur sulphuri, sensim comprimendo pannum,
& continuò miscendo, donec optimè permistum,
frigidumque fuerit. His optimè mistis, & frigefactis