1015
LIBER X. 563
ctis, materia eximatur, contundatur, atque subti¬
liter conteratur: deinde cribretur, & fiat puluis,
de quo sumito tantum, quantum volueris, & po¬
natur in amplam cucurbitam vitream, luto sapien¬
tiae obductam. Verum cucurbitam plenam esse
non oportet, sed ad quartam solum partem. Qui¬
bus factis, ponatur cucurbita in fornace super ci¬
neribus, & coquantur primo igne lento per horas
tres, deinde aucto. Verum si magnam copiam ef¬
ficere voles, adde sensim puluerem alium, miscen¬
do semper baculo aliquo, cucurbita continuè su¬
per igne stante. Sed vt res perfectè fiat, infundi¬
bulum in cucurbita situm esse oportet, per quod
baculus in suprema parte circum luto obductus,
ita vt infundibuli os, cum demittitur baculus ob¬
turet, quo continuè materia permisceri queat.
Quibus factis, ac primò puluere ad ignem per ho¬
ras quinque cocto, donec vel omnino, vel pars
aliqua eius sublimata fuerit, addantur duo coch¬
learia recentis pulueris calidi, attollendo baculum,
vt inijci queat: deinde rursus demittendo. Poni¬
tur autem baculus, vt alius puluis inijci valeat:
nam nisi poneretur, cucurbitae os ita à puluere
adhaerente obstrueretur, propter sublimationem,
vt alius addi non posset. Atque in hoc tota ars
consistit, ad conficiendas massas quantumuis
magnas. Si enim materia simul inijceretur, tunc
antequam materia sublimaretur, cucurbita ipsa
fornaxque liquesceret. Quare per partes po¬
nenda erit, vt cum prima pars cocta, atque
cucurbitae circum adhaeserit, alia addatur, at¬
que in fundo cucurbitae coquatur, donec iti¬
dem vt prima adhaereat, atque rubescat.
N 2