1015
564 DE SECRETIS
Atque sic continuè addendo puluerem, fiet massa¬
cinnabaris insignis, cuius in medio foramen erit,
à baculo contractum. Quòd si foramen quoque
obturare voles, addito puluerem, baculo prius ex¬
tracto: deinde ore cucurbitae obstructo, coquito
tandiu, donec puluis in medio quoque sublime¬
tur, adhaereat, & obstruat foramen. Atque hic est
modus conficiendi cinnabarem optimus, atque
in Italia huc vsque incognitus. Caeterùm hoc
nimaduertendum videtur, vt baculus aliquando
moueatur, attollaturque ne puluis adhaereat, ob¬
struatque infundibuli foramen. praeterea si ignis
quoque magnus atque continuus sit, nihil nocebit.
Alexius.
Cinnabaris quomodo fixus reddatur.
lam tertij ordinis medicinas aggredi opportu¬
num fuerit: si quidem scio multum animos ab hu¬
iusmodi lectione detinuisse, cum à libri initio nil
aliud concupierint, sic pecunię luxus irrepit. Nunc
profundiora naturę mysteria panduntur, apud eos
tamen, qui nummos exoptant, si ferè aliquis est, qui
eos non depereat. Et si alias ab antiquis tertij or¬
dinis medicinas tradidimus, cùm nobis non sit
eorum copia, in aliud tempus fortasse differre cen¬
suimus. Multi sunt, qui multa periclitauêre expe¬
rimenta: quorum ea, quae lucrosiora, & expedi¬
tiora sunt, trademus. Et ex ijs primò cinnabarim
fixum reddere, qui id facere quaesierit, ita faciun¬
dum esse censeo: cinnabaris confractae partes ad
magnitudinem iuglandum, vitreo in vase capaci¬
tatis eiusdem argenti pondere iam triplicato, vel ma¬
iori disseminatas condito, & vicissim insparsas, luto
munias,