1015
LIBER X. 575
ris partim nigri, partim cineritij, valde acris & sal¬
sus, vt etiam corrodat. Ioan. Baubinus.
Sal ammoniacum quomodo sublimetur.
Sal ammoniacum sublimatur, vel ex squama
ferri, vel ex arena repurgata, vel per faeculas vini
exiccatas, & in salem redactas, hoc modo: Sal am¬
moniacus cum aequali squamarum ferri pondere
conteritur, inditurque vasi, & igne primùm exi¬
guo, postea adauctiore vrgetur, donec excande¬
scat: in eoque caloris gradu seruatur horis duode¬
cim: deinde refrigeratis omnibus, eximitur id quod
eleuatum est, & cum pari salis praeparati ponde¬
re rursum in altum pellitur, vt anteâ: idque toties
reiteratur, donec sal niuis instar albescat.
DE SECRETIS VITRI.
CAP. XV.
Vitri elaborandi modus.
Modus elaborandi vitrum constat hoc modo:
Frusta vitri excocta, & omni genere colorum (haec
autem Venetiis, vt pleraque alia pulcherrima fiunt)
candelae exponuntur: & vt in tenuitatem quam vo¬
lueris, atque mollitiem deuenerint, confestim ad¬
mota loco, annexaque franguntur, aut extendun¬
tur: & ob celeritatem haec ambabus manibus fiant.
Difficilius est in his, non vt in aliis initium asse¬
qui, quàm ex mitio exactam artem. Cardanus.
Vitrum fictitium.
Fit etiamnum pro adulterandis gemmis vitrum
fictitium, & illud ex vitri albumine parant, quod