1015
576 DE SECRETIS
alij ex arena fluuiorum quorundam, & herbarum
cineribus conficiunt, sic efficies. Multa ouorum
albumina simul exagitabis, ijs vesicam impleas,
inde in ollam aquae plenam feruentis immittas,
ac diu coqui sinas. detrahe, & per multos dies re¬
siccari curabis, loco tamen non puluerulento:
nam non relucens vituperatur; & sic lapidescet,
vt in vitri duritiem transeat. Si autem coloratum
reddere quaesieris, coloratis aquis ebullire sinas,
si topazion, aqua croco in ea dissoluto, si pyropum,
brasilis rasura: sic alios tingito. Ar si nitri pondus,
vel gemmae non explent, ponderosos immisceto
colores: vti cinnabarim, argenti viui vbertate non
leuem, sic vitri pondus imitabimur, non tamen du¬
ritie tam robustissima, vt scalpturis pertinaciter
resistat, nec radi abnuat lima. Ioan. Bapt. Porta.
Vitrum vt mollescat.
Vitrum mollescit maximè plumbo. tenax fit
diuturna coctione. plumbum metallaque in cal¬
cem prius redigere oportet: absumitur enim pars
impurior, & opaca, & vis illius tamen in vitro ma¬
net. Cardanus.
Vitrum vt diuidas.
Vt vitrum diuidas, filum sulphure & oleo im¬
bue, locum circunda, accende, repete, donec lo¬
cus optimè incaluerit, inde statim filo alio aqua
frigida madefacto rursus circundabis: frangitur
enim eo loco, ac si diuisum fuerit adamante. Nam¬
que ex adamante certius & exactius diuiditur, sed
longiore tempore opus est. Et rursus rota aenea
& smiride. Cardanus.
Vitrum.