1015
LIBER X. 583
vt nec manibus tangi valeat, sed tangentem saepè
ludat: meliusque fuerit cum eo dare, quàm acci¬
pere. si in trireme longius intuearis, armata vide¬
bitur classis. Si in ambulantem militem, exerci¬
tus agmine facto incedens: fitque vt res gemina¬
ri videatur, & duplices cereas hominum facies,
binaque corpora: & hinc fiunt diuersi conspici¬
endi modi, vt res vna alia vioeatur, quae omnia
quaerentibus, & explorantibus patefiunt. Io.
Bap. Porta.
Speculis planis, vt caput deorsum, pedes sursum
videantur.
Si quis planis speculis, sursum pedes, caput ve¬
deorsum spectare conspiciat (quanquam id re¬
praesentandi proprium concauis speculis sit) pla¬
nis tamen sic efficere conabimur: Specula plana
bina secundum eorum longitudinem collocabis,
vt simul haereant, ne hinc inde agiliter dimoueri
possint, rectumque efficiant angulum: vbi ritè
paratum fuerit, secundum longitudinis cohaeren¬
tiam faciei opponatur, vt in vno media, in alio
reliqua videatur facies, tunc speculo laeuo, vel de¬
xtro inclinabis latere rectius inspectando, & ca¬
put intorqueri videbitur. cùm secundum eorum
latitudinem faciem dissecabunt, fiet imago huius¬
modi, vt caput infrà, pedes verò suprà locati vide¬
antur: quod si amplum fuerit, totus spectabitur
inuersus homo, id autem mutua, & multiplici
euenit reflexione: ex vno enim in aliud residit, vt
obtortum videatur. Idem.
Speculum occulta detegens.
Speculi, quo occulta videamus talis est com¬
O 4