1015
584 DE SECRETIS
positio. Plana duo specula ex crystallo factitia,
qualia Venetijs fiunt, qui non adeò vt chalybea
vitiantur, aequalia ad viguem iunge ita, vt alte¬
rius longitudo longitudini reliqui ad amussim
haereat, & vt circa axem possit velut integumen¬
tum circumuolui, sicut superficies vnius cum al¬
terius superficie quandoque vnum planum effi¬
ciat: quandoque solidum, rectum, obtusum, acu¬
tumque, vt libuerit. Tunc in sublimi speculum
immobile è directo loci suspendes latentis, ita vt
speculi facies plano tuo perpendicularis immi¬
neat: speculi autem mobilis facies longitudinem
loco quem desideras oppositam habeat: tunc quic¬
quid geretur in cubiculo illo, modò lux adsit, cir¬
cumuoluto mobili speculo, donec aequalem an¬
gulum faciat, quod oculus tibi declarabit, dum
quod quaeris vides, spectabis omnia. Quòd si lo¬
cus, quem videre desideras sublimior sit, quàm il¬
le, in quo es, editiore loco suspende. Cardanus.
Speculum, in quo ea cernuntur, quae longè
alienis in locis geruntur.
Eadem ratione, si velis quod procul fit, quinque
millia passuum videre, & interiectis muris, vt in
hostili ciuitate, edito loco speculum ad perpendi¬
culum seu finitori aequidistans quammaximum
suspende, aliud verò in manu habens, vt illius fa¬
cies respiciat (non prorsus supina, neque ad per¬
pendiculum exquisitè erecta) speculum quod su¬
perius collocasti, demum sensim te è directo pri¬
mi speculi elongabis, paulatimque, ac alternatim,
modò dextra, modo sinistra inflectens, donec lo¬
cum planè conspicias in speculo tuo, tunc illud
vix