867
Electaria anody¬
na ex quibus fi¬
ant.
606 DE MEDICINA VETERT ET NOVA
fluxúsque sistendos, ideo exhiberi possunt in diuersis corporis
nostri doloribus, profluuijs, omnibúsque internis affectibus &
defluxionibus humorum: item ad vesicam, vteri strangulatum
fluxum muliebrem, stomachi, aluíque torminosas fluxiones, &
omnes sanguinis reiectiones.
PASTILLI EX VESICARIA ARA¬
bibus alkakengi.
Fructus vesicariae drachmae tres: seminis citreoli, cucume¬
ris, cucurbitae, singulorum drachmae tres & semis: boli Armeni¬
ci, gummi Arabici, thuris, sanguinis draconis, seminis papaueris
albi, amygdalarum amararum, succi glycyrrhizae, tragacanthi,
amyli, pinearum purgatarum, singulorum drachmae sex: seminis
apij, succini, terrae sigillatae, opij, alterci, singulorum drachmae
duae. excipiuntur zulapio violaceo, quanto opus est, formantur,
que pastilli, qui drachmae instar dantur ex vino dulci, vel sapa,
si febris absit: sin haec vrgeat, ex dilutiore vino. Valent ad renum
& vesicę vlcera, & natam inde vrinae difficultatem. MATHETES,
Súntne alia adhuc id genus narcotica?
ELECTARIA ANODYNA.
GERON, Sunt, in forma nimirum electariorum, quae leni¬
endis, sedandísque doloribus, graecis etiam [GR]ἀνωδινα[/GR], & [unclear][/GR]
dicuntur: neotericis autem ab opio, quod recipiunt, opiatę. qua¬
lia apud veteres erant antidota, Theriaca, Mithridatium, Aurea
Alexandrina, Philonsum, & id genus similia, quae olim etiam co¬
lica & arteriaca à parte, cuius dolorem sedant, vocabantur: quan¬
quam vsus illorum hodie aboleuerit, & si fortè quis adhuc sit, hęc
ab illis non distinguuntur. MATHETES, Ex quibus conficiuntur
ista anodyna electaria? GERON, Colica ex frigidis medicamentis,
papauere, mandragora, alterco, & opio. quia verò haec ob insig¬
nem suam refrigeratoriam vim naturae sunt aduersa, meritò cali¬
da eis ad materiae concoctionem praeparationemque adduntur:
vt piper longum & nigrum, crocus, styrax, pyrethrum, & euphor¬
bium. At cum anodyna & narcotica ista adeò foedi odoris sint, vt
vires labefactent, odorata quoque veteres eis adijcienda censue¬
runt, vt cinamomum, casiam, asarum, spicam Celticam, styra¬
cem, & plaeraque alia. Pręterea, cùm dolores colici magna ex par¬
te flatus continere soleant, non abs re etiam adiunguntur semina
anisi, dauci, apij, petroselini, & id genus similia. atque hoc mo¬
do Philonium, Anicetum, Asyncritúmque, & alia multa com¬
posita inueniuntur.
OBSER¬