867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VII. 607
OBSERVATIO.
Non exiguus recentiorum medicorum error hodie inua¬
luit, qui Colicis auxilijs etiam in aliarum partium doloribus, vt
renum, vesicae, vteri, & in pulmonum, asperaeque arteriae vitijs
vtuntur. Rectiùs enim duae compositiones illis accommodan¬
tur: vna sanè affectibus colicis, qui à materia frigida contracti
sunt, ex medicamentis tum frigidis, tum calidis admodum, ape¬
riundi, incidendique facultate praeditis: quae vlceribus nimis
quàm aduersa sunt. altera verò in pulmonum affectibus, vlceri¬
bus renum, & vesicae: in colicis autem ad hunc modum.
ELECTARIVM LIQVIDVM IN CO¬
lica dolorem sopiens.
Opij, castorei, euphorbij, styracis, myrrhae, piperis longi &
nigri, singulorum scrupulus: seminis apij, petroselini, cumini, sin¬
gulorum scrupuli duo: cinamomi selectioris drachma. ex melle
despumato in electarium redigantur.
OBSERVATIO.
Copiosiùs hoc parari debet: vt quod diù permistum, hoc
est menses tres asseruari oporteat, antequam eo commodè vti
possimus. quanquam vulgares id statim exhibeant, non sine ma¬
gno aegrorum detrimento. At si eiusmodi electarium voles con¬
ficere, opium vino Cretico veteri diluatur, & in pila calida diu
permisceatur castoreo, euphorbio, croco, myrrha: quò citiùs om¬
nia coniungantur, maior autem calidorum medicamentorum
copia addatur: quia non multò post electario vtendum erit. si¬
mili modo ex pulueribus calidis, opio, & syrupo parare licet.
ELECTARIVM COLICVM EX
pulueribus calidis, & opio.
Pulueris confectionis diagalangae, vel aromatici rosati, vel
diambarum, vel diamoscu drachma semissis: opij ex vino Cretico,
vel aqua vitae diluti drachma: croci, castorei, singuli scrupuli. Ex
syrupo stoechados formetur electarium: ex quo sumatur drach¬
mae instar in vino, aqua hyssopi, vel absinthij, vel ex florum citri¬
diluto. nam ex his aqua & floribus croci frigidis affectibus plu¬
rimùm conducit.
OBSERVATIO.
Quaeuis soluentia medicamenta opio addi non de¬
bent, sed calida, quae ipsum corrigant, & flatus discutiant. Huius¬
modi misturis in nephritico dolore, aut vuluae vtilicet. sin autem
ille cum arena facessat negotium, rectius electarium parabitur ex
x 2
Colicum electa¬
rium.
Opio qualia ad¬
denda medica¬
menta soluenti.