1015
598 DE SECRETIS
accendatur. Nec aliter ex pluribus quoque glo¬
bosis tumentibus speculis ignem accendi posse
inficior, vt multorum numero fiat in vnoquoque
radiorum congressus: ex vno tamen impossibile
nec sine labore huiusmodi talium compositio fie¬
ret. Potest quoque idem fieri, multorum speculo¬
rum concauorum compositione, & intersecatio¬
ne, nec sine laboriosa operantis industria, sed
pus efficacius expedirent, nec minus interfectio¬
ne multorum speculorum pyramidalium. Idem
Speculum construere, quo multae imaginum
diuersitates videantur.
Nunc speculum construere conabimur, in quo
multae apparebunt imaginum diuersitates: & si
tale difficilis fuerit constructionis, imaginum ta¬
men diuersitate, & occurrentia rependet, vt ad
ius fabricam accedatur. Circulum capies arctae, vel
eximiae capacitatis, qua speculum volueris, &
hinc inde absidis portiones abscindas duas, ex
pentagoni quantitate vna, altera ex hexagono,
quo patuit modo in mathematicis: inde pentago
ni arcus tabula quadam, vel ferro intus excauetur,
vt suo gremio perfectè recipiat, vt ex ea resecatus
videatur, contrariae autem dispositionis hexagoni¬
erit latus, nam illius quantitas conuexa excipia¬
tur tabula, vt instar illius arcus promineat; inde
cerea, vel plumbea accipiatur bractea conuenientis
soliditatis, latitudine arcum hexagoni, & longitudi¬
ne vtrosque superans, sic deinde incuruetur lamella¬
vt ritè in excauato infideat ligno, ne intercapedo,
vel rimula relinquatur vlla, & conuexa superficies
seruata prominens, tunc intrinsecus applicetur
secun¬