1015
LIBER X. 599
secundum eius latitudinem, ne concauitatis forma
aduersetur conuexitati: sed lamella eadem vtraque
sine impedimento recipiat portiones, sic parato ar¬
cherypo, chalybis, vel alterius rei mixtura specu¬
lum construatur, vti docebimus, & per politum
multas ostendet imaginum diuersitates. Primò
dextra dextra videbuntur, & sinistra sinistra, cùm
planorum omnium speculorum passio sit, vt ocu¬
lus, qui fuerit dexter, hic laeuus: & è laeuo mutuò
fiat dexter. Si verò retrò gradus tuleris, commen¬
suratum videbitur idolum, & imago anterius pro¬
minebit, si couexae magis accedes superficiei, tur¬
pis fiet imago, & quantò magishaeret, fiet de¬
formior, & equino capiti magis assimilare vide¬
beris, quòd si speculum inclinabis, inclinabitur,
& ipsa, & variando situm & speculum, variatio¬
nes conspicies diuersas, nunc caput deorsum, &
pedes sursum, & multa conspicies, quae in prae¬
sentia recensere opus esse non censui: nam super,
volubilem sedem locatum, vt vtrasque possit
facies ostendere, antè & retrò per se omnia intui¬
tor cernet. Speculum quoque ex omnibus di¬
ctis componimus, vt eo solo imagines omnes vi¬
deantur, quae in omnibus plura ora, nunc ma¬
iora, nunc minora, nunc dextra, nunc sinistra:
haec propius, illa remotius, & aequalia: si lo¬
co vno sinuosum, alio concauum, in medio pla¬
num locetur, magna imaginum diuersitas specta¬
bitur. Speculo cylindrico conuexo ore opposito,
quanto longitudine deformis, gracilitate tur¬
pis videbitur, si eius longitudo faciem transuersam
secet, humilem vultum, & compressum, vti rana,
demonstrat, vt non nisi dentes spectentur, eodem
P 4