1015
LIBER XI. 607
lenscentibus his, gemma annulo clauditur, vt
rima coniunctionis lateat: atque hic modus vul¬
garis ac vilis est. Pessima est fraus, quae subijci¬
tur, nec vulgaris ad fallendum, cuius author
Zecolinus Mediolanensis, qui tabellam ex ve¬
ro lapide, veluti pro Carbunculo, ex Carbuncu¬
lo, pro Smaragdo, ex Smaragdo nitidam, ac vi¬
lem ob tenuitatem ac coloris diluti, quarum
maxima erat copia, eritque semper, vt & homi¬
num eius conditionis, accipiebat, cui coaequa¬
lem ac crassam ex crystallo subijciebat, gluti¬
noque quamtenuissimè poterat iungebat, inter¬
posito colore proprio, vt rubro splendido pro
Carbunculo, viridi pro Smaragdo, coeruleo pro
Sapphiro, & vt rima latêret, auro claudebat quò
etiam suspicio doli tolleretur. Vetitum enim est
in vrbibus nobilioribus gemmam adulterinam
turo claudere. In hac fraude nihil praeter vendi¬
toris aut oritatem desideratur. Rima latet auro
ibdita, & ob tenuitatem color illustrem facit:
summa superficies, cum ex genere sit, verae gem¬
nae nitorem proprium reddit. Ita mirificus hic
milex gemmarijs etiam ipsis imponebat, donec
ignita fraude cùm fuga sibi consuleret, exilio
ab omnibus nobilioribus vrbibus damnaretur,
usque sic minima auri quantitate pudorem vr¬
lis nostrae prostituit vndique: nec tamen sper¬
tendum latrocinium, gemma trium aureo¬
tm coronatorum, trecentis persaepè, etiam
longè pluris vendebatur. Tertius gemmas
adulterandi modus longè nobilior, ac mi¬
nus damnatus est, arte cum natura luctan¬
da. Gemma in gemmam mutatur ignis ope.