1015
608 DE SECRETIS
Sapphirus nitidus, sed alioquin diluti coloris, cum
auro iungitur, apponitur ignis sensim, donec li¬
quescat, feruet aurum horis tribus, aut quatuor,
inde gemma tollitur, & sensim refrigerari per¬
mittitur, inuenies Adamantem: gemma enim ma¬
net: nec lima tangitur: quicquid autem est colo¬
ris coerulei perit. Ideo coloris dilutissimi Sapphi¬
ros quaerimus: sunt enim viliores, & celerius in
Adamantem trenseunt, atque perfectius mutan¬
tur. Qui primùm inuenit hoc, ditatus est valdè,
breuique tempore. Inde detecta re, adhuc lucrum
arti relictum est, nitet enim plurimum, ob Sap¬
phiri duritiem. Sunt qui ex aqua marina gemma
viliore, & molliore faciant Adamantes pulchros.
Sunt & qui Sapphirum non inconquant auro,
sed creta inuolutum in igne solum, eodemque
modo res succedit. Obseruandum tamen est, vt
gemmae frigidae ignis sensim circumdetur, & rur¬
sus vt peracto opere permittatur refrigerari ignis
extinctione, nam detrahere ex igne haud tutum
est. Vitium est si quicquam remanserit vestigij
coloris coerulei. Cardanus.
Ad conficiendos lapides preciosos.
Materiam effingendis lapidibus preciosis sic
praestrues. Impletur vesica multis ouorum albu¬
minibus, simul dilutis, & agitatis: tum demum
in feruentem aquam diu excoquenda committi¬
tur, & detracta, loco minimè puluerulento, tan¬
to tempore exiccatur, donec vitri consistentiam
induisse videatur. Posthaec in particulas diuidi¬
tur, quae paulò pòst aquis, quo visum erit colore
intinctis, & saturatis, inijciuntur, vt ibi defer¬
ueant,