867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 609
praestat, sic vt tabella diatragacanthu frigidi, ante hanc edenda ex¬
hibeatur: quae semina praedicta, gummi & alia multa recipit.
OBSERVATIO.
Quòd si in praedictis morborum causis refrigerio maiore
opus esse cognoscatur, semen lactucae, portulacae, & papaueris al¬
bi emulsioni admiscendum est. In affectibus pectoris pineae re¬
centes, non rancidae cum amygdalis dulcibus, & pistaceis nouis
conueniunt: mox tabellam dia ireos simplex, vel Salomonis exhi¬
beri debet. semper autem portio quędam zaccari, vel serapij cu¬
iusdam instituto idonei, emulsioni commodè miscetur.
ALIA EMVLSIO.
Seminis papaueris albi semuncia: quatuor seminum frigi¬
dorum maiorum drachmae tres: amygdalarum dulcium semun¬
cia. omnia ex glycyrrhizae decocti quadrante in mortario terun¬
tur: serapij violarum, adianti, & myrtorum, singulorum sescun¬
cia, in iure decocti colato dissoluuntur: ac emulsio duabus vicibus
manè horis quatuor ante prandium exhibetur. Nunc ad eas vn¬
de digressus sum, compositiones reuertar. MATHETES, Ex qui¬
bus igitur componuntur arteriaca electaria?
ELECTARIA ARTERIACA.
GERON, Ex ijs quae abstergunt, pectus expurgant, inspis¬
sant modicè, & asperitatem leniunt. MATHETES, Quando gut¬
turis scabrities corrigitur? GERON, Cùm id quod defluit, non reti¬
netur: quod defluxum est, inspissando reprimitur: eóque incrassan¬
tia magis, quàm astringentia conducunt. quia haec illud quod iam
defluxit ad pulmones, retinent. illa verò expurgationem è pectore
non impediunt, sed magis, si materia tenuis est, iuuant. Paulò antè
haec medicamenta in pilularum formulis exposui: quibus etiam
modis proficiunt: quòd diutius sub lingua retenta, fluxiones si¬
stant. possunt tamen etiam in electarij forma in hunc modum componi.
ELECTARIVM ARTERIACVM.
Succi glycyrrhizae, styracis, gummi tragacanthi, & Arabici,
amyli, singulorum drachmae tres: boli Armeni drachmae duae:
pij sesquidrachma. Ex syrupo zizyphorum formetur electarium:
ex quo drachma à cibo sumatur.
OBSERVATIO.
Cùm haec compositio leniter abstergat, nec ideo excremen¬
ta retineat, asperitatem autem leniat, & temperet, praesertim si
cum lacte, aut cremore ordei valde diluto, vel ex ouo crudo,
x 3